- MARGARITARII
- MARGARITARIIapud Firmicum l. 8. Math. c. 16. dicuntur margaritarum piscatores, seu concharum margaritiferarum vestigatores, quinon sine ingenti periculo labore hôc defunguntur. Cum enim margaritae, ut Plin. l. 9. c. 35. ex eo Solinus c. 56. habent. plerumque inter scopulos aut marinos canes delitescant, ab his discrimen non parvum piscantibus margaritas, ut ex historia illa colligere est, quam refert Procopius in Persicis l. 1. Margaritarias enim conchas in alto comitari amant hi canes. Amm. Marcellin. l. 23. c. 6. Captura autem difficilis et periculosa, sed amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora, propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos, et marinorum canum receptacula deliteseunt. E quibus colligit Salmas. non ipsas conchas, comprimentes sese ac manum urinatoris morsu abscindentes, periculosam hanc piscaturam facere, uti multi scribunt. Vide eum de Margaritis pluribus disserentem, Exercit. Plin. ad Solin. passim,inprimis p. 1171. Sed et hinc Margaritariis metum esse, docet Isidorus Characenus, qui margaritas venantur, si in hiantem concham recta manum indiderint, eâ clausâ digitos saepe amittere hôcque cruciatu statim interire, hincque a latere conchae manum subicere, scribens. Dicitur autem piscatio haec Hebr. Gap desc: Hebrew Iobi c. 28. v. 18. Graece ἀπόσπασις, Latine tractio vel extractio; unde de Margaritarum Urinatore, Manil. Astronomic. l. 5. verbum, Protrabit. Alkazuinius Scriptor Arabs, Extrahit; Hector Boethius, ubi de margaritarum in Scotia piscatione, nomen Attractus, veluti τεχνικὸν, usurpat. Ut vero praedam extrahant. ex casis, quas circa Insulam Persici maris margaritis fertilem exstruunt, καςθαλλόμενοι ἐις τὴν θάλασσαν ἐπ᾿ ὀργυιὰς εἴκοσιν ἀναφέρουσιν δίπλους κόγχους, ad ulnas viginti in mare prosilientes, non nisi duas referunt conchas, nempe utraque manu singulas, ut ait idem Isidorus. Plenius hac de re ita lud. Vartomanus Navigat. l. 3. c. 2. ubi de insula Persidis, ad quam margaritae leguntur, Sunt ibi nonnulli, qui piscatu (margaritarum) victum quaerit ant. Hi vecti cymbis in mare iactum faciunt praegrandis saxi dependente fune, idque sit a gemina cymbae parte, ut utrinque iactis in profundum lapidibus constabiliri navis, non aliter quam si in anchoris foret, possit. Firmatâ suô pondere cymbâ, alius --- in aequor iacit funem saxô dependente. In navi media alius, manticâ in pectus tergumque dependente, alligatô pedibus lapide, se vibrat in pelagus, subtusque aquas urinantium more natat, actusque in profundum ad passus quindenos, tantisper urinat, donec legerit conchas, in quibus delitescunt uniones ac margaritae: collectas manticae indit, lapidemque protinus, quô pedes gravabantur, abicit funique innixus in superiora evadit. Atque hic quidem alter extrahendi a Margaritariis conchas modus est, qui nempe urinando fit, et per κολύμβησιν. Sed et alter has piscandi modus per retia viguit; olim apud Indos multo in usu, circa Perimudam Insul. de quo multa Aelian. l. 15. c. 8. Summa est, quô tempore Bactris imperabat Eutratides, Soran, Regii generis virum, Perimudam Indiae urbem et insulam tenuisse, cius incolae Ichthyophagi con chas margaritiferas, retibus in orbem littus circa extensis, capere consueverint. Addit, hac esse σρομβοειδεῖς, gregatim natare et aeque, ac apum examina; Regem habere, cum colore, tum magnitudine praestantiorem, quôcapto coeteras duce orbatas facile capi: ac proinde piscatores plus operae in eo capiendo impendere. Quibus consona habent Plin. l. 9. c. 35. Solin. cap. de Taprobane, Arrianus in Indicis, Alii. Quid quod Patrum nostrorum aevô, a Petro Martyrita traditum est, Novi Orbis Regulos retia et piscaria, concharumque margaritas gignentium litora, pro praediis habuisse, Decad. 3. c. 2. etc. Plura hanc in rem, ut et de tempore piscationis, cymbarum multitudine, piscationis loco, tvide apud Bochart. Hieroz. Part. poster l. 5. c. 5. et hîc, in vocibus Baharain ac Peninim. De Margaritariis ita, supra laudatus Manilius d. l.Pendentem et caeco captabit in aequore piscem,Cumque suis domibus conchâ vallôque latentesProtrahet, immerso nihil est audere relictum,Quaestus naufragiô petitur, corpusque profundoImmissum, pariter quam praeda exquiritur ipsa.Non semper tanti etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.